 |
PER MICHAEL
Conjuro et confirmo super vos, Angeli fortes Dei et sancti, in nomine
Adonay, Eye, Eye, Eye, qui est ille, qui fuit est et erit, Eye, Abraye et in nomine Saday,
Cados, Cados, Cados, alte sedentis super cherubim et per nomen magnus ipsius Dei fortes et
potentis exaltaturque super omnes coelos, Eye, Seraye, plaspatoris saeculorum qui creavit
mundum, coelum, terram, mare et omnia, quae in iis sunt, in primo die, et sigillavit eo
sancto nomine suo Phaa; et nomina sanctorum angelorum, qui dominantur in quanto exercitu
et servunt coram potentissimo Salamia, Angelo magno et onorato et per immensum nomen Dei
vivi et per nomina omnia praedicta conjuro te Michael Angele magno, qui es praepositus
diei Dominicae et per nomen Adonay, Dei Israel qui creaviti mundum et quid in eo est quod
pro me labores et adimpleas omnem meam petitionem juxta meum velle et votum meum in
negotio et causa mea. |
PER GABRIEL
Conjuro et confirmo super vos, Angeli fortes et boni, in nomine Adonay,
Adonay, Adonay, Eye, Eye, Eye, Cados, Cados, Cados, Achim, Achim, Achim, Ia, Ia, Fortis
Ia, qui apparuit in monte Sinai cum glorificatione Regis Adonay, Saday, Tsebaoth, Amathay,
Ya, Ya, Ya, Marinata, Abim, Ieia, qui mària creavit stagna et omnes aquas in secundo die,
quasdam super coelos, et quasdam in terra sigillavit mare in alto nomine suo, et terminum
quem sibi posuit, non praeteribit; et per nomina angelorum qui dominantur in primo
exercitu, qui serviunt Orphaniel, angelo magno pretioso et honorato; et per nomen stellae
quae est in Luna, et per nomina praedicta super, te conjuro scilicet, Gabriel, qui es
praepositus diei Lunae secundo, quod pro me labores et adimpleas omnem meam petitionem,
juxta meum velle et votum meum, in negotio et causa mea. |
PER SAMAEL
Conjuro et confirmo super vos, Angeli fortes et sancti, per nomen Ya, Ya,
Ya, He, He, He, Va, Hy, Ha, Ha, Va, Va, An, An, An, Aie, Aie, Aie, El, Ay, Elibra, Eloim,
Eloim; Et per nomina ipsius alti Dei, qui fecit acquam aridam apparere, et vocavit terram,
et produxit arbores et erbas de ea et sigillavit super eam cum pretioso, honorato,
metuendo et sancto nomine suo; et per nomen angelorum dominantium in quinto exercitu, qui
serviunt Acimoy, angelo magno, forti, potenti et onorato, et per nomen stellae quae est
Mars; et per nomina praedicta conjuro super te, Samael, angele magne, qui praepositus ei
diei Martis, et per nomina Adonai. Dei vivi et veri, quod pro me labores et adimpleas
omnen meam petitionem, iuxta meum velle et votum meum in negotio et causa mea! |
PER RAPHAEL
Conjuro et confirmo vos, Angeli fortes sancti et potentes, in nomine fortis
metuendissimi et benedicti Adonay, Elohim, Saday, Saday, Eye, Eye, Eye, Asamie, Asarie; et
in nomine Adonay, Dei Israel, qui creavit luminaria magna ad distinguendum diem a nocte;
et per nomen omnium angelorum, deservientum in exercitu secundo coram terra angelo majori,
atque forti et potenti; et per nomen stellae, quae est Mercurius et per nomen sigilli, quo
sigillatur a Deo fortissimo et honorato, praedicta super, te, Raphael, angele magne,
conjuro, qui es praepositus diei quartae; et per nomen sanctum quod est scriptum in fronte
Aaron, sacerdotis altissimi Creatoris; et per nomina angelorum, qui in gratiam Salvatoris
confirmati sunt, et per nomen sedis animalium habentium senas alas, quod pro me labores et
adimpleas omnen meam petitionem, iuxta meum velle et votum meum in negotio et causa mea! |
PER SACHIEL
Conjuro et confirmo super vos, Angeli sancti, per nomen Cados, Cados, Cados,
Escherelie, Escherelie, Escherelie, Hatim, Hatim, Ya, Fortis, Firmatus saecolorum,
Cantinae, Jaym, Janic, Anie, Calbar, Sabbac, Betifay, Alnaym, et per nomen Adonay, qui
creavit pisces, reptilia, in aquis et aves super faciem terrae, volantes versus coelos die
quinto, et pr nomina angelorum servientum in sexto exercitu coram pastore Angelo sancto et
magno et potenti principe; Et per nomen stellae quae est Jupiter; et per nomen sigilli
sui; et per nomen Adonay, summi Dei omnium creatoris; et per nomen omnium stellarum et per
vim et virtutem eaurum; et per nomina praedicta, conjuro te, Sachiel, Angele magne, qui es
praepositus diei Jovis, quod pro me labores et adimpleas omnem meam petitionem juxta meum
velle et votum meum in negotio et causa mea. |
PER ANAEL
Conjuro et confirmo super vos, Angeli fortes sancti atque potentes, in
nomine On, Hey, Heya, Ia, Ie, Adonay, Saday, et in nomine Saday qui creavit quadrupedia et
animalia reptilia et hominis in sexto Die et Adamae dedit potestatem super omnia animalia;
inde benedictum sit nomen creatoris in loco suo; et per nomina Angelorum servientium in
tertio exercitu, coram Agiel, Angelo Magno, principe forti atque potenti; et per nomen
stellae, quae est Venus, et per sigillum ejus quod quidem est sanctum; et per nomina
praedicta conjuro super te, Anael, qui es praepositus diei sextae, ut pro me labores et
adimpleas omnem meam petitionem, juxta meum velle et votum meum, in negotio et causa mea. |
PER CASSIEL
Conjuro et confirmo super vos, Caphriel vel Cassiel, Machatori et Saraquiel,
Angeli fortes et potentes, et per nomen Adonai, Adonai, Eye, Eye, Eye, Acim, Acim, Acim,
Cados, Cados, Cados, Ia, Vel, Ima, Ima, Saday, Ia, Sar, Domini, formatoris saecolorum, qui
in septimo die quievit, et per illum qui in beneplacito suo filiis Israel in haereditatem
observandum dedit, ut eum firmiter custodirent et sanctificarent ad abendam inde bona in
alio saeculo remunerationem; et per nomina Angelorum servientium in exercitu septimo Boel
Angelo, magno et potenti principi; et per nomen stellae Saturnus; et per sanctum sigillum
ejus; et nomina praedicta super conjuro te, Caphriel, qui praepositus es diei septimae,
quae est dies Sabbati, quod pro me labores et adimpleas omnem meam petitionem, juxta meum
velle et votum meum in negotio et causa meam. |
|

|